"Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Caritas patiens est, benigna est caritas, non æmulatur, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. [...] Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria hæc; maior autem ex his est caritas". (1Cor 13,1-7.13) 🌼🌿 . #caritatem #caritas #veritasperpetua #diligitis #VerbumDei #salutaris #veritas #sapientiæ #Deus #Deum #Deo #Dei #Dominus #Domine #spes #fidem #fidelibus #catholicam #apostolicæ https://www.instagram.com/p/CC8rOQKAkgG/?igshid=12soq85v4zigt