Qua insuper aviditate ingenii illustrissimus D.F. Ximenez Hispaniae Cardinalis dominus meus et benefactor amantissimus divi Raymundi opera scrutaretur et audiret cum omnes in eius viventis palatio versait cognoverunt tum maxime possum ego testificari. Per lucis namque et tenebrarum tempora, atque inter magna Hispaniae gubernanda negotia, dumque iter faceret, semper me sibi praesentem esse jubebat dicturum ex Lullisticae philosophiae et theologiae abundantia quae mihi delectissima viderentur [...].
Pax, Nicholas of. Vita divi Raymundi Lulli. Alcalá, 1519.











