pagana Graeca me rogavit quae fuerint deierationes Graecorum antiquorum, ut 'mehercle' et 'ecastor' Latine – ego nescio, itaque rogatum tibi fero
Veterum graecōrum dējerātiōnēs aliae omnīnō sunt ac rōmānōrum, sed, quae ad deōs pertinent, similiter videntur ūsurpātae. Exemplī causā ‘μὰ τὸν Δία’ per Jovem jūrātiō est, cuj cōnsimilēs plūrēs sunt aliae, utputa ‘μὰ τὸν Ποσειδῶ’ per Neptūnum.
Etiam, ut ajunt, Crētae rēx quīdam statuit, nē quis per deōs dējerāret, itaque ūsuī venīre dējerātiōnēs per animālia, utputa ‘μὰ τὸν κύνα’ per canem. Hae similēs mihi videntur anglicae ‘goshdarnit’ prō ‘goddamnit’, quia minus opscaenae aestimantur (ut crēdō).
Vidētur mortālīs immortālium nōmina, quotquot sunt, post μὰ aut μὴ dīxisse. Amīcus autem ā mē rogātus prōtulit quandam sententiam commūnicātū dignam: ‘Ἡράκλεις, εὐφήμει, ὦ Σώκρατες’, quod est ‘mehercule, pāx, ō Sōcrates’. Hōc exemplō etiam deī nōmen vocātīvum ūsurpārī sine μὰ μήve vidēmus posse.
Omnia ferē hīc scrīpta mē, quae omnium graecārum litterārum ignārissima sum, docuerant meī Ἑνὼχ et Ὑπερίων sodālēs, quōrum scientiam ad caelum ferō 😄










