SS. Concilii Tridentini Decretum et Canones Dogmatici de Indissolubilitate Sacramenti Matrimonii https://zazzle.com/ProVaticanus https://allmylinks.com/ProVaticanus SRE ☧ SPQR ☩ MAGISTERIVM Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generis parens divini Spiritus instinctu pronuntiavit, cum dixit: «Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una» [Gen. 2,23s; cf. Eph. 5,31]. Hoc autem vinculo duos tantummodo copulari et coniungi, Christus Dominus apertius docuit, cum postrema illa verba, tamquam a Deo prolata, referens dixit: «Itaque iam non sunt duo, sed una caro» [Mt.19,6], statimque eiusdem nexus firmitatem, ab Adamo tanto ante pronuntiatam, his verbis confirmavit: «Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet» [Mt. 19,6; Mc. 10,9]. Gratiam vero, quæ naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret, coniugesque sanctificaret, ipse Christus, venerabilium sacramentorum institutor atque perfector, sua nobis Passione promeruit. Quod Paulus Apostolus innuit, dicens: «Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea» [Eph. 5,25], mox subiungens: «Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico, in Christo et in Ecclesia» [Eph. 5,32]. Cum igitur matrimonium in lege evangelica veteribus connubiis per Christum gratia præstet: merito inter Novæ Legis sacramenta annumerandum sancti Patres nostri, Concilia et universalis Ecclesiæ traditio semper docuerunt ; adversus quam impii homines huius sæculi insanientes, non solum perperam de hoc venerabili sacramento senserunt, sed de more suo, prætextu Evangelii libertatem carnis introducentes, multa ab Ecclesiæ Catholicæ sensu et ab Apostolorum temporibus probata consuetudine aliena, scripto et verbo asseruerunt, non sine magna Christi fidelium iactura. Quorum temeritati sancta et universalis Synodus cupiens occurrere, insigniores prædictorum schismaticorum hæreses et errores, ne plures ad se trahat perniciosa eorum contagio, exterminandos duxit, hos in ipsos hæreticos eorumque errores decernens anathematismos… Si quis dixerit propter hæresim aut molestam cohabitationem aut affectatam absentiam a coniuge dissolvi posse matrimonii vinculum: anathema sit… Si quis dixerit Ecclesiam errare cum docuit et docet iuxta evangelicam et apostolicam doctrinam propter adulterium alterius coniugum matrimonii vinculum non posse dissolvi et utrumque vel etiam innocentem qui causam adulterio non dedit non posse altero coniuge vivente aliud matrimonium contrahere mœchari que eum qui dimissa adultera aliam duxerit et eam quæ dimisso adultero alii nupserit: anathema sit. -Sacrosanctum Œcumenicum Concilium Tridentinum, Sessio XXIV, 11 Nov. 1563 A.D., Doctrina de sacramento matrimonii, Canones V et VII, per magisterium SS. Pii PP. IV et imperium PSS. Caroli Augusti V approbatum; Mansi, Tom. XXXIII, Col. 149-151; Denzinger, n. 969-970, 975, 977. Gratias ago tibi Deo per instrumenta de Jove Mauro Camara pro bono rei publicæ, cf. (Creative Commons Acknowledgment), cf. https://www.youtube.com/@Jupisoft #SRE #ΧΡ #SPQR #Tridentina #Magisterium #PiusIV #Matrimonio #Orthodoxia #Latine #Dogma #Catholicum https://youtu.be/wnDijIY66Zo










