Sodālem hodiē āmīsī pulcherrimum et nōbilissimum, quī, ut ait Catullus:
circumsiliēns modo hūc modo illūc
ad sōlam dominam ūsque pīpiābat.
Et posteā rem, quae, sī superī mītiōrēs essent, nē mox ēventūra quidem crēdī potuerit, acū tangit:
quī nunc it per iter tenebricōsum
illūc unde negant redīre quemquam.
Mortuus est canis noster, quī tot per annōs nōs fōverat et amplexū mollī et lambitibus multīs et pīpiātū mulcentī et nōbilī mente. Mortuus est, quī ā tenerīs unguiculīs nōs tam beātōs, tam laetitiā ēlātōs effēcerat, ut nōn fīnem futūrum praedicāre possēmus. Nunc igitur mortuus est.
Tūmor, quem, in rēnibus inventum, medicī dīxerant benignum — vērum cancer erat — in ventrem et pulmōnēs penetrāvit. Quod quum probātum esset, et nōs eum maximō cum dolōre moritūrum crēdēbāmus, magnificentissimē epulātus lēthiferum in sīphunculō medicāmen accēpit, continuōque periit. Tertiā ante obitum hōrā, Īridis arcus in caelō appāruit, quasi lūctūs signum caeleste ac dīvīnum, ut illud epicum:
dum variīs tumulō referunt sollemnia lūdīs,
Īrim dē caelō mīsit sāturnia Jūnō.
Ab omnibus semper adamātus, interēmptus dēsīderābitur et requīrētur, dōnec superstitēs vīvēmus.
Scrīpsī breve epitaphium in Bajae memoriam. Utinam pulchrius esset scrīptum et venustius, quod, ut nunc rēs sē habet, ipsa verba dēficiunt. Nihil scrībī, nihil dīcī, nihil ita plōrārī potest, ut maerōrem meum familiārumque patefaciat.
Vōs salvēte, pater, puerī, sīs salva, puella!
Chīra, valē, major! Tū quoque, māter, avē!
Parvus eram, minimīs pedibus celerāre vidēbar.
In capite, scītis, lūmina magna meō.
Essem sī validus, geminōs dēfendere possem,
At mihi corpus erat (jamque cinis) minimum.
Magnanimus sed eram, mihi tam quoque magna venustās;
Fīdus vester eram garrulus atque comes.
Bajās trīs septemque beātōs vīxerat annōs.
Lūgēns hunc tumulum condidit alma domus.
Suprēmam posuī imāginem Bajae īnfantulī nōndum nōbīs trāditī. Mediam imāginem Īridis posuī. Īma imāgō hodiē minus quam ūnā hōrā ante obitum picta est.










