Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut detracta omni utilitate sine ullis praemiis fructibusve per se ipsum possit iure laudari. quod quale sit, non tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquam aliquantum potest, quam communi omnium iudicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui permulta ob eam unam cuasam faciunt, quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum emolumentum vident
Cicerón, De finibus II, 45














